

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 11: Versus 28
[AUG.]Secundum Evangelium,etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum.Inimici propter.Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens.Propter patres.Electi sunt dilecti propter patres, quibus haec promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non praesciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est:Multi sunt vocati, pauci vero electi[Marc. 20.]; sed ea qua vocantur electi, quae est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde:A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt[I Joan. 2.].Secundum electionem et propter patres[Aug., lib. de Praedest. sanc., c. 16.]Sunt salvandi: quiadona,id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.